monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 6 > bnf7296.38 > sectio 63 > sectio 20 > sectio 75 > 4 > sectio 17 > 112 > 26 > sectio 55 > sectio 94 > cpl894.154 > sectio 12 > A > sectio 2 > 18 > CAPUT X. > 44 > 13 > sectio 141 > sectio 14 > 4 > sectio 42 > cpl894.149 > sectio 106 > sectio > sectio 129 > 217 > sectio 12 > 3 > 19 > bnf16236.211 > sectio 66 > sectio 22 > 4 > sectio 51 > 10 > sectio 129 > 23 > sectio 1 > sectio 8 > uwbM.p.th.f.13.60 > 41 > sectio 106 > sectio 1 > sectio 161 > 11 > 32 > 14 > 11 > sectio 71 > sectio 67 > sectio 43 > 24 > bnf16236.196 > . . . > sectio 170 > sectio > sectio 39 > 2 > 16 > cpl894.195 > 62 > sectio 82 > 11 > sectio 33 > CAPUT XXXIII. > sectio 8 > CAPUT XXXVIII. De mendacio. > 2 > 12 > sectio 25 > sectio 67 > csg7.40 > sectio > CAPUT XXIII. > 7 > sectio 26 > sectio 16 > bnfGrec107.599 > 20
Cassianus, Collationes, 3, 24, XIX. Responsio, quod perfectos viros etiam in remotissimis solitudinibus latentes ab hominibus Deus velit frequentari. <<<     >>> XXI. Idem demonstrat D. Ioannis evangelistae auctoritate.

CAPUT XX. Quod utilis sit remissio in adventu fratrum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Illa quoque remissionis atque humanitatis intercapedo gratissima, quae nonnumquam pro adventu fratrum intervenire consuevit, licet molesta vobis ac fugienda videatur, tamen quam sit utilis ac salubris tam corpori quam spiritui vestro paucis patienter attendite. Saepe accidit, non dicam novitiis et infirmis, sed etiam experientissimis atque perfectis, ut nisi mentis eorum directio atque censura quibusdam mollita fuerit vicissitudinum laxamentis, aut in teporem spiritus, aut certe in perniciosam corporis valetudinem collabatur.
2 Et idcirco a prudentibus atque perfectis, cum intercesserit etiam fratrum crebra visitatio, non solum toleranda patienter, sed etiam gratanter est amplectenda. Primum quod provocat nos avidius semper solitudinis desiderare secreta; nam quodammodo cursum nostrum dum interpolare creditur, infatigabilem iugemque conservat: qui si nullo interdum obice tardaretur, usque ad finem contendere indefessa pernicitate non posset.
3 Deinde quod necessitatem reficiendi corpusculi cum fructu humanitatis indulget, maiora nobis conferens lucra cum iucundissimo corporis laxamento, quam illa sunt quae per abstinentiae fatigationem fuerant acquirenda. Super qua re aptissimam comparationem antiqua narratione vulgatam breviter indicabo.